- PROFESSORES
- PROFESSORESiam etiam Philosophi Literatique, sicut et Doctores, et Magistri appellati sunt; sed Professorum recentior appellatio. Quintilian. l. 2. c. 11. Geometriae, Grammatices coeterarumque Artium Professores. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 4. ut de Salariis eorum infra suô locô. Addam hîc saltem ex Ioh. Frid. Gronovio, de Pecun. vet. l. 4. c. 11. ab Traiano Imperatore honorem et dignationem tantam dicendi Magistris et Sapientiae Professoribus fuisse, ut per eum spiritum et sanguinem et patriam recepisse studia, praedicent Plinius et Iuvenalis: Hadrianum omnes Professores honorâsse, ac divites fecisse; in summa familiaritate Episctetum et Heliodorum Philosophos, tum Grammaticos et Rhetores habuisse; Doctores insuper, qui Prosessioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratosque a Professione dimisisse, etc. Similiter Antoninus Pius Grammaticis, et Rhetoribus et Philosophis, per omnes provincias et salaria et honores detulit finivitque numerum, quot quibus in civitatibus exhiberi publice deberent. Honorum loco fuêre, Immunes esse Gymnusiis, Sacerdotii stantes et neque ad frument: et vini et olei emptiones et praepositiones, et neque ad alium famulatum cogi, quae verba sunt leg. 6. ff. 8. de excusat. sed haud dubie corropta. Cuiacius ἀτελεῖς γυμνασιαρχιῶν, ἀγορανομιῶν, ίερωσυνῶν, ἐπιςταθμιῶν, recte interpretatur: proin Gronovius legit, Sacerdotiis, stathmis, quae vox quid sibi velit, exponit Eustathius, Il. 2. Interim complures et annonam procurâsse, et legationes obiisse, et aliis, quae ex cusare poterant, muneribus ultro functos legimus. Neque enim aliud voluit Antoninus. quam quod exprimit Constantinus, l. 1. Cod. Theod. de Medicis et Profess. Fungi eos honoribus volentes permittimus, invitos non cogimus. Vide omnino Gronov. loc. praef. adde Marcilium et Casaub. ad Suet. Otton. c. 5. et Vesp. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.